vae civitas sanguinum universa mendacii dilaceratione plena
non recedet a te rapina
vox flagelli et vox impetus rotae et equi frementis et
quadrigae ferventis equitis ascendentis
et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis
interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et
corruent in corporibus suis
propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et
gratae et habentis maleficia quae vendidit gentes in
fornicationibus suis et familias in maleficiis suis
ecce ego ad te dicit Dominus exercituum et revelabo pudenda
tua in facie tua et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis
ignominiam tuam
et proiciam super te abominationes et contumeliis te
adficiam et ponam te in exemplum
et erit omnis qui viderit te resiliet a te et dicet vastata
est Nineve quis commovebit super te caput unde quaeram
consolatorem tibi
numquid melior es ab Alexandria populorum quae habitat in
fluminibus aqua in circuitu eius cuius divitiae mare aquae muri
eius
Aethiopia fortitudo et Aegyptus et non est finis Africa et
Lybies fuerunt in auxilio tuo
sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem
parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum et super
inclitos eius miserunt sortem et omnes optimates eius confixi
sunt in conpedibus
et tu ergo inebriaberis eris despecta et tu quaeres
auxilium ab inimico
omnes munitiones tuae sicuti ficus cum grossis suis si
concussae fuerint cadent in os comedentis
ecce populus tuus mulieres in medio tui inimicis tuis
adapertione pandentur portae terrae tuae devorabit ignis vectes
tuos
aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas
intra in lutum et calca subigens tene laterem
ibi comedet te ignis peribis gladio devorabit te ut bruchus
congregare ut bruchus multiplicare ut lucusta
plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sunt caeli
bruchus expansus est et avolavit
custodes tui quasi lucustae et parvuli tui quasi lucustae
lucustarum quae considunt in sepibus in die frigoris sol ortus
est et avolaverunt et non est cognitus locus earum ubi fuerint
dormitaverunt pastores tui rex Assur sepelientur principes
tui latitavit populus tuus in montibus et non est qui congreget
non est obscura contritio tua pessima est plaga tua omnes
qui audierunt auditionem tuam conpresserunt manum super te quia
super quem non transiit malitia tua semper